- SCHADAGAI
- SCHADAGAItertius filiorum Schinguis-kani, accepit a Patre Mavaranalhariam, Corasmiam, aliasque provincias, ad Oxum fluv. quae inposterum ab ipsius nomine Schagadai, alias Tartaria Orientialis, dictae sunt. Sedem Regni Samarcandae posuit, et conversus ad fidem Christianam templum Ioanni Bapt. in ea struxit, Paulô Venetô teste. Ei successit fil. nomine Barak, post quem series Regum Scha-Iadaiae interrupta est usque ad A. C. 1350. quô Samarcandae regnasse iterum legitur Soyorgat-Mech, seu Hussein, cui Tamerlanes successit A. C. 1370. Qui cum Tartarici Imperii fines immane quantum ampliâsset, post mortem eius ortis dissiciis intestinis imminuta potentia est non parum; posteri tamen illius Regnum Scha-Iadaiae et Indiae retinuerunt: quorum illô in Regnum Chorazan et Mawaranachar divisô circa A. C. 1470. ex hoc tandem Regnum Magni Mogolis ortum est. Idem Orb. Imper. p. 438. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.